Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te aetérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Caeli et univérsae Potestátes:
tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, * Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra * majestátis glóriae tuae.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
te Prophetárum * laudábilis númerus,
te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia:
Patrem * imménsae majestátis;
venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriae, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Tu ad liberándum susceptúrus hóminem, * non horruísti Vírginis úterum.
Tu devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna caelórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.
Te ergo quaesumus, tuis fámuli súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Aetérna fac cum sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic haereditáti tuae.
Et rege eos, * et extólle illos usque in aetérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Et laudámus nomen tuum in saéculum, * et in saéculum saéculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, speravi: * non confúndar in aetérnum.